- CLAMATULICORUM Regio
- CLAMATULICORUM Regiomemmoratur Plinio, l. 3. c. 4. ubi Narbonensem Provinciam describit, At in ora Massilia Graecorum Phocensium foederata, promontorium nomine Citharista, regio Clamatulicorum, dein Suelteri, supraque Verucini: in ora autem hac etc. Quod Clamatulicos vel Clamatullicos nomen dedisse loco inter montes posito et mari proximo, atque etiam a Suelteris Foroiulioque non multum distanti, qui hodieque a nomine gentis, detractâ primâ literâ; Ramatuelle dicatur, quasi Lamatullica, contendit Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Suelteri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.